HAERESIS

HAERESIS
HAERESIS
Graece αἵρεσις, ab eligendo, nomen habet. Vocarunt autem sic illi Philosophorum sectas, quod unusquisque sibi aliquod genus disciplinae ac sectae proprium elegit eique sese addixit, tamquam suo iudicio maxime probabili commodoqueve. Usitatissime sane tunc variae Philosophorum factiones, Haereses Graecis, Sectae Latinis, citraqueve omnem contumeliam nominabantur, Vide Cic. in Paradox. Quineriam in S. Literis pro indifferenti vox accipitur. Actor. c. 15. v. 5. Ε᾿ξανέςτη???αν δέ τινες τῶ ἀπὸ τῆς Αἱρέσεως τῶ φαρισαίων. c. 26. v. 5. Ὅτι κατα τὴν ἀκριβεςτάτην Αἵρε???ιν τῆς ἡμετέρας θρησκείας ἔξη???α φαρισαῖος. et c. 28. v. 22. Περὶ μὲν γὰρα τῆς αἱρέσεως ταύτης γνωςτόν ἐςτιν ἡμῖν, ὁτι πανταχοῦ ἀντιλέγεται. Postea vox in malam partem sumi coepit, de iis, qui, Dei voluntare ac verbo eius non contenti, proprio arbitrio, rationem Dei cognoscendi colendiqueve eligunt, iam Apostolo notati, Tit. c. 3. v. 10. Et quidem Patribus tales habentur inprimis, Qui SS. Trinitatem non confitentur, adequeve Catholicis opponuntur, Christianorum nomine indigni. Dein, Qui fidem Nicaenam, vel IV. Conciliorum statuta non recipiunt. Tandem, Qui in quocumque capite Religionis Christianae contraria Orthodoxae fidei sentiunt, Zonar. ad can. 6. Conc. praefati. Qui omnes, non quidem supplicio afficiebantur, exceptis Manichaeis, de quibus vide Constitutionem Anastasii aut Iustiniani, Cod. l. 1. tit. 5. l. 11. excommunicabantur tamen, et docere vetabantur, nec eorum contra Orthodoxos testimonia audiebantur. Porro libri corum exurebantur, poenâ, in scribentes manus amputatione, Nov. 42. Iustin. in legentes, ultimo supplicio, sancitâ, Phot. in Nomocan. tit. 12. c. 3. In Bibl. Iuris Can. p. 165. omnisqueve opera dabatur, ne virus suum latius spargere posient. Sed nec eorum coemeteria, aut Martyres adire; nec cum iis orare, aut matrimonium contrahere; nec denique ullâ communione illis iungi, licebat, quae omnia fuse exsequitur Cl. Suicer. Thes. Eccl. in vocibus Αἵρεσις, et Αἱρετικὸς. Quod si vero ad meliorem illi mentem reditent, illorum aliqui recipiebantur in Ecclesiae gremium, praeviâ libellorum, quos conversionis et fidei suae testes dabant, exhibitione, ut inter alia de Valente et Ursacio legimus, apud Sozomen. l. 3. c. 22. qui sic accedente manuum impositione, χειροθετούμενοι, ad Ecclesiam redibant, uti de Catharis
habet can. 8. Concilii Nicaeni. Alii eriam baptizabantur, ut de Paulianist is seu Samosatenianis idem Concilium statuit; eo quod non baptizati essent in nomine SS. Trinitatis, quippe quam negabant, Augustin. Haer. 44. de Phrygibus seu Montanistis, Concil. Laodicenum: de Sabellianis insuper similibusqueve Cone. CP. I. can. 7. etc. Nonnulli, non baptizabantur quidem, ungebantur tamen, ut de Novatianis, Photinianis et Quartadecimanis sanxir can. 7. Concil. Laodicen quibus Arianos, Macedonianos et Apollinaristas addit Theod. Studites Ep. ad Naucraium, apud Balsamon. laudat. Sicut baptizandis mareionistae, Tascodrugi, Manichaei, alii: iis vero, qui libello exhibito haeresin solum eiurabant, Meletiani, Nestoriani, Eutychianistae, similesque iungi possunt. Quam de receptione Haereticorum materiam accurate tractat, praeter Virum Cl. supra laudatum, Voss. Disputat. 19. et 20. quarum illa, de Catholicis promiscue tingentibus quo seumque ab Haereticis seu Schismaticis baptizatos, ista de Catholicis discrimen facientibus in Haereticis, iuxta dicta, agit. Haereticorum autem exameningens, ut videre est apud Augustin.
Epiphan. Philastrium, Alios, qui de Haeresibus Haereticisque scripsêre. De quibus id saltem addo, non paucos illorum, atque in his Priscillianistas inprimis ac Donatistas, per sectae suae principem iurare, atque in eius memoriis controversias suas dirimere consuevisse, uti adnotat ad Iul. Suet. c. 86. Casaub. Vide de unoquoque illorum suo loco, in specie de iis, qui citca SS. Trinitatem, Personam item Filii ac Spiritus S. Hallucinati sunt, in vocibus Antitrimtarir, Christomachi et Pneumatomachi. In Concilio Biterr. A. C. 1246. Haeretici Vestiti, convicti sunt et haeresin palam professie quibas opponuntur Crediti, qui tales creduntur quidem, sed haeresin publice non profitentur. C. du Fresne in Gloss. Quomodo recentiori aevo in Haeresis suspectos inquisitum, dicemus infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PRAEDESTINATIANA Haeresis — quasi bona opera negaret necessaria, falso conficta a Semipelagianis. Doctrinam enim, quam defendit S. Augustinus de Graetia et Praedestinatione, quum Faustus Semipelagianus in suo opere de Libero Arbitrio, tacitô Augustini nomine, haeresin… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HÉRÉSIE — Le terme «hérésie» désigne un phénomène capital de l’histoire du christianisme, les divergences qui l’ont déchiré et dont certaines ont abouti à la création d’Églises séparées, comme celles qui sont issues de la Réforme protestante. Ces… …   Encyclopédie Universelle

  • Fabula Nova Crystallis Final Fantasy XIII — nihongo title|Fabula Nova Crystallis Final Fantasy XIII|ファブラ ノヴァ クリスタリス ファイナルファンタジーXIII|Fabura Nova Kurisutarisu Fainaru Fantajī Sātīn is the collective name of a series of games made under the Final Fantasy XIII label by Square Enix. Made in the …   Wikipedia

  • Jean Garnier — (11 November 1612 ndash; 26 November 1681), was a French Jesuit church historian, patristic scholar, and moral theologian.LifeHe was born at Paris, entered the Society of Jesus at the age of sixteen, and, after a distinguished course of study,… …   Wikipedia

  • Jean Garnier — (* 11. November 1612 in Paris; † 26. November 1681 in Bologna) war ein französischer Jesuit, Patristiker, Kirchenhistoriker und Moraltheologe. Leben Garnier wurde in Paris geboren. Im Alter von 16 Jahren trat er in die Gesellschaft Jesu ein. Nach …   Deutsch Wikipedia

  • Jean Garnier —     Jean Garnier     † Catholic Encyclopedia ► Jean Garnier     Church historian, patristic scholar, and moral theologian; b. at Paris, 11 Nov., 1612; d. at Bologna, 26 Nov., 1681. He entered the Society of Jesus at the age of sixteen, and, after …   Catholic encyclopedia

  • ECTHESIS — libri nomen. Cum enim Sergius Constantinopolitanae Eccl. praefuisset, Antiochenam vero Athanasius, haeresis Monothelitarum faber, regeret: errorem hunc iste Heraclio Imp. propinavit, qui a Sergio et Cyto Alexandrino Patr. seductus, ipse opinionem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCHISMA — ab Haeresi sic distinguitur Augustino, ut Schismaticos non fides diversa faciat, sed communionis disrupta societas, Quaest. Euangelic. sec. Matthaeum c. 11. Quia vero Schisma male perseverando fit haeresis, ut idem monet Ep. 164. neque ullum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • erezie — EREZÍE, erezii, s.f. 1. Doctrină sau credinţă religioasă care ia naştere în sânul unei biserici, abătându se de la dogmele consacrate şi care este condamnată de biserica respectivă. 2. fig. greşeală, eroare, rătăcire. – Din fr. hérésie, lat.… …   Dicționar Român

  • Peter der Ehrwürdige — Petrus Venerabilis, Peter der Ehrwürdige, (* um 1094 in Montboissier; † 25. Dezember 1156 in Cluny) war ein Theologe und Reformator der Klöster des Mittelalters. Sein Geburtsname lautet Pierre Maurice de Montboissier. Als neunter Abt von Cluny… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”